Gregory of Tours,
Historia francorum 2.14.Apud urbem
vero Turonicam, defuncto Eustochio episcopo, septimo
decimo sacerdotii
sui anno,
quintus post beatum Martinum Perpetuus ordinatur.
Qui cum virtutes assiduas
ad sepulcrum ejus fieri cerneret, cellulam quae
super eum fabricata fuerat,
videns parvulam, indignam talibus miraculis judicavit.
Qua submota, magnam
ibi basilicam, quae
usque hodie permanet, fabricavit: quae habetur a (0213A)civitate
passus quingentos quinquaginta.
Habet in longum pedes centum sexaginta,
in latum
sexaginta:
habet in altum usque ad cameram
pedes quadraginta quinque; fenestras
in altario
triginta duas,
in capso viginti, columnas
quadraginta unam.
In toto aedificio fenestras
quinquaginta duas, columnas
centum viginti;
ostia octo,
tria in altario,
quinque in capso. Solemnitas
enim ipsius basilicae triplici virtute
pollet:
id est dedicatione templi, translatione
corporis sancti,
vel ordinatione ejus episcopatus. Hanc
enim quarto nonas
Julias observabis: depositionem
vero ejus
tertio idus Novembris
esse cognoscas.
Quod si fideliter celebraveris,
et in praesenti saeculo,
et in futuro, patrocinia
beati antistitis promereberis.
Et quoniam camera cellulae illius prioris eleganti
opere (0213B)fuerat fabricata, indignum duxit
sacerdos,
ut opera ejus deperirent:
sed in honore beatorum apostolorum
Petri et Pauli aliam construxit basilicam,
in qua cameram illam affixit. Multas
et alias basilicas aedificavit, quae
usque 69 hodie in Christi nomine constant.(0214A) XV.
Eo tempore
et basilica beati Symphoriani Augustodunensis martyris
ab Eufronio presbytero aedificata
est. Et ipse Eufronius, hujus
deinceps urbis episcopatum
sortitus est. Hic enim marmor
quod super sanctum sepulcrum beati Martini habetur,
cum grandi devotione transmisit. XVI.
Sanctus vero Namatius,
post obitum Rustici episcopi,
apud Arvernos
in diebus
illis octavus erat episcopus.
Hic ecclesiam quae
nunc constat,
et senior infra muros civitatis habetur,
suo studio fabricavit, habentem
in longum pedes centum quinquaginta,
in latum
pedes sexaginta,
in altum infra capsum usque cameram,
pedes quinquaginta:
inante absidem rotundam
habens,
ab utroque latere ascellas eleganti constructas
opere, totumque
aedificium (0214B)
in modum
crucis habetur expositum.
Habet fenestras
quadraginta duas, columnas
septuaginta,
ostia octo.
Terror namque
ibidem Dei,
et claritas magna conspicitur;
et vere plerumque inibi
odor quasi aromatum
suavissimus advenire a religiosis sentitur.